• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODEVICESIMUS

1.

Faustus dixit:Non veni legem solvere sed adimplere. p.490,8 Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere non minus tibi contrarium scias esse quam mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem legis ac prophetarum venisse putavimus. Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas. Inde enim est, quod legis ac prophetarum praecepta et ipse contemnis, inde quod novum testamentum Iesum condidisse utrique fatemur, quo quid aliud quam destructionem fatemur veteris testamenti? Quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmet ipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis et ad paenitudinem recurramus obsequamurque legi de integro ac prophetis atque eorum curemus, qualiacumque sunt, observare mandata? p. 490,21 Quod cum fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Iesum, quia non venerit legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy