• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODEVICESIMUS

2.

Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem? Placetne ire sub legem, si eam Christus non tam solvit sed adimplevit? Placet circumcidi, id est pudendis insignire pudenda et deum credere sacramentis talibus delectari? Placet suscipere sabbatorum otium et Saturniacis manus insertare catenis? Placet in ingluviem Iudaeorum daemonis –neque enim dei – nunc tauros, nunc arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris sternere, ac propter quod idola simus exosi, id nunc exercere crudelius sub prophetis ac lege? p. 491,10 Placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere, ex quibus inquinatiorem porcinam lex asserunt et prophetae? Negabis profecto horum quicquam faciendum nobis volentibus perseverare esse, quod sumus, quoniam quidem Christum dicentem audias dupliciter filium gehennae fieri eum, qui fuerit circumcisus, sabbatum vero nec ipsum servasse videas nec usquam mandasse servandum, de cibis item ipsum asseverantem audias nullo eorum inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius, quae de ore procedunt, polluere, p. 491,19 de sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem deum misericordiam velle, non sacrificium. Haec igitur si ita sunt, ubi illud erit non eum venisse solvere legem et prophetas, sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit aut, quod absit, mentiens dixit aut omnino non dixit. Sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat dumtaxat christianus; ac per hoc aut aliter dictum est aut omnino nec dictum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy