6.
De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea perverso populo congruenter imposita quam deo desideranti oblata? Sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est. Sed illarum figurarum veritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. p. 495,3 Nam in figuris eloquiorum divinorum et taurus dictus est propter virtutem crucis, cuius cornibus impios ventilavit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum, et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraveris, in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. Quocirca sive circumcisio sive sabbatum sive differentia ciborum sive immolatio sarificiorum: omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non solvere, sed adimplere venit, cum ea, quae his praenuntiabantur, implevit. Attende cui contradicas! Cum apostolo, ex apostolo dico: Omnia haec figurae nostrae fuerunt. p. 495,16