• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

3.

Lege ergo tripertita et tripertitis prophetis, de quonam eorum Iesus dixerit, non satis liquet, est tamen conicere ex consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret et sabbata ac sacrificia et observationes Hebraicas inque eas aliquid adimpletionis gratia protulisset, dubium non erat, quin de Iudaeorum lege dixisset et prophetis, quia eos non solvere venerit, sed adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset antiquiora praecepta, id est: non occides, non moechaberis, non peierabis –haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, p. 498,21 olim promulgata per Enoch et Seth et ceteros eorum similes iustos, quibus eadem illustres tradiderint angeli temperandae in hominibus gratia feritatis – cui non videatur hoc eum de veritatis dixisse lege et eius prophetis? Denique etiam adimpletio probatur eius circa haec eadem, quam promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum esse antiquis: ‘non occides’; ego autem dico vobis, ne irascamini quidem; adimpletio est. Audistis dictum esse: ‘non moechaberis’; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum est:‛ non peierabis’; ego autem dico vobis, ne iuretis quidem: aeque adimpletio est. p. 499,5 In his enim et priora roborat et quod defuit, adicit. Ubi vero Iudaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse: ‛oculum pro oculo, dentem pro dente’; ego autem dico vobis: qui te percusserit in maxilla, praebe illi et alteram: hoc iam destructio est. Dictum est inquit ‘amabis amicum tuum et oderis inimicum tuum’; ego autem dico vobis: amate inimicos vestros et pro persecutoribus vestris orate: aeque destructio est. Dictum est:‛ qui voluerit uxorem dimittere, det ei repudium’; ego autem dico: quicumque uxorem suam dimiserit excepta causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit. Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta idcircoque destructa, illa veterum iustorum et ob hoc adimpleta. p. 499,21 Quod si et tibi ita intellegere placet, non ab re erit et illud dixisse Iesum, quia non venit solvere legem, sed adimplere. Sin haec tibi nostra displicet expositio, aliam quaere! Tantum ne Iesum mentitum dicere cogaris, aut te necesse sit Iudaeum fieri, ne etiam nunc legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy