• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

4.

Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum obiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod enim Iesus dixerit non se venisse solvere legem, aliquantisper haesissem incertus, quid ei responderem. Nec immerito; veniebat enim corpore atque animo simul lege obsitus ac prophetis. Nam huiusmodi, quos aio, et circumcisionem portant et observant sabbatum et porcina ac reliquis abstinent huiusmodi, quae praecepit lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti etiam ipsi, ut intellegi datur, hoc ipso capitulo, quo et tu, quia Christus non ad solvendam legem se venisse dixerit, sed ad implendam. p. 500,13 Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capituli huius a me molestiam demolirer. Tibi vero nequaquam congredi metuam nullis confiso viribus et impudentia potius lacessenti, ut facilius temptari me putem abs te quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim quicquam eorum praeferens, quibus lex et prophetae non solvi videantur, sed adimpleri, me tamquam desidem obiurgas ac praevaricatorem ex huius obiectione capituli. p. 500,21 An et tu iam de truncatorum inguinum obscaeno illo signaculo gloriaris, tamquam Iudaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Iudaeorum te exsaturasse deum exsultas? Quodsi horum fecisti nihil, quid ita Christum non venisse legem solvere, sed adimplere contendis?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy