• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

5.

Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labantem retinuit, ut essem hodie christianus. Nam ego quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu paene ieram in consilium Iudaeus fieri. Nec immerito; etenim si Christus legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem numquam in vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israhelita posse christianus fieri, p. 501,8 qui refertus maxima ex parte lege ac prophetis ad Christum veniret replendus eo, cuius adhuc videretur esse capacior, si tamen et ipse priora non solveret; alioquin nec circa eum adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex gentibus veniens incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adimplere. Quaerens ergo, quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen, sacrificia, neomenias ac baptismata, azymophagias, ciborum discretiones, potuum, vestimentorum et alia quae percurrere longum est. Arbitratus ergo sum hoc esse nec aliud quicquam, quod se Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito. Quid enim lex sine mandatis? Quid prophetae sine praefatibus? p. 501,21 Ad haec invenio etiam amarum illic inditum maledictum adversus eos, qui non permanserint in omnibus, quae scripta sunt in libro legis illius, ut faciant ea. Et illinc ergo maledictum metuens tamquam dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens, quod enim non venerit eadem solvere, sed adimplere, vide, si quid impedire iam poterat, quin factus essem Iudaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy