6.
Tu tamen quid fiduciae gerens haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium. Si Christi non est legem solvere et prophetas, utique nec christianorum. Cur ergo vos eadem solvitis? An sensim fatemini vos non esse christianos? p. 502,7 Quid legi et prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem deum requievisse testantur, vos omni opere profanatis nec poenam mortis, quam adversum violatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo legi ac prophetis omnibus honorato et maxime Abrahae post opinatam suam fidem sinus defenditis vestros, praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus? Cur et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac prophetae sub lege nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? p. 502,21 Cur et azymorum anniversale ius et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum servare lex et prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur denique neomenias et baptismata et scenopegiam ac reliqua huiusmodi legis atque prophetarum sacramenta carnalia parum devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non immerito dixerim, quia, si vultis, ut ratio vobis contemptus istius constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis confessi, tunc et illud, quod sequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tamquam idem dixerit non se venisse solvere legem, sed adimplere, aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis significasse. p. 503,10