• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

11.

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus brevitate perstrinximus. Ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt, nihil aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes. p. 509,18 Ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non observari a christianis, quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari a christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium figurarum observatio praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessavit adventum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiraret adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo veniente non observabantur, ut nisi iam per adventum Christi implerentur, adhuc observarentur. p. 510,1 In nullum autem nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur; quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy