• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

16.

Interim adversus calumniosam imperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus praenuntiavit promissas, et quas ritus evangelicus adnuntiavit impletas, aut qui censent, cum res eaedem sint, non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse completas quam iis, quibus adhuc complendae praenuntiabantur. p. 512,25 Si enim soni verborum, quibus loquimur, pro tempore commutantur, eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta, sicut ista ipsa duo verba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum intervallis nec isdem vel totidem litteris syllabisve sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta adnuntiatur, quandoquidem ipsa verba futurum et factum, passurus et passus, resurrecturus et resurrexit, nec tendi aequaliter nec similiter sonare potuerunt? Quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem verum tamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur, cum baptizamus, et fit et transit, aeterna est; p. 513,12 ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et et transeunt; virtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet et donum spiritale, quod per ista insinuatur, aeternum est. Qui ergo dicit, si Christus legem et prophetas non solvisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus et celebrationibus permanerent, potest dicere: Si Christus legem et prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec non solverit, sed adimpleverit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit, quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant. p. 513,26 Qui ergo venit legem et prophetas non solvere sed adimplere, ipsa adimpletione abstulit ea, per quae adhuc promittebatur implendum, quod iam constat impletum, tamquam si verba ista tolleret nasciturus, passurus, resurrecturus, quae cum haec futura essent, recte dicebantur, et institueret dici natus est, passus est resurrexit*, quae illis completis et ob hoc ablatis recte dicuntur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy