17.
Sicut ergo ista verba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum, qui non venit legem et prophetas solvere sed adimplere, iam impleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, ‹ impositum non est S›, p.514,9 et quia ita nati erant atque instituti siverunt eos apostoli patrium ritum traditionemque servare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque, monuerunt. Inde est quod Timotheum Iudaea matre et Graeco patre natum propter illos, ad quos tales cum eo venerat, etiam circumcidit apostolus atque ipse inter eos morem huiusmodi custodivit non simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis et ita institutis noxia erant ista, quamvis iam non essent significandis futuris necessaria. p. 514,18 Magis quippe noxium erat ea tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias implere venerat, sic eos initiatos invenerat, ut iam de cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diverso veluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, qui Christus est, convenirent, ad nulla talia cogerentur, si autem his, qui ex circumcisione venerant talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro vellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur, verum si in huiusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tamquam a certa pernicie vetarentur. Unde est illud apostoli: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, circumcidamini scilicet, sicut ipsi volebant, sicut eis a quibusdam depravatis persuasum erat, quod sine his legis operibus salvi esse non possent. p. 515,6 Nam cum gentes ad Christi fidem ita venirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut venire debuerunt, ut nullis eiusmodi observationibus onerarentur – quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide, et non ita nati, ut talibus sacramentis imbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria venturus adhuc promitteretur – cum ergo sic venirent ad fidem, ut iam ex gentibus venire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione venerant, cur sibi illa permissa essent, et cur gentibus imponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, p. 515,18 quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi observationibus legis. Atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos versabantur. Contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit. Sed posteaquam in unum apostoli congregati etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione christianis non valentibus mente discernere illos solos ab huiusmodi observationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae revelata est, his iam imbutos invenerat, p. 516,2 ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adimpletionem prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis removeretur, improbata potius quam terminata videretur, si autem et gentibus imponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. Primus itaque populus dei, antequam Christus veniret legem prophetasque adimplere, illa omnia, quae hunc promittebant, observare iubebatur, liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant, servus autem in eis, qui hoc non intellegebant. Posterior ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus venisse, passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides invenerat, nec cogebatur ista observare nec prohibebatur; p. 516,15 in his autem, qui talibus vacui, nulla generis nulla consuetudinis vel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut per eos iam inciperet apparere illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta, quo veniente atque haec promissa adimplente iam oportere cessare. Hoc igitur temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea perversitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare. Hi sunt, quos Faustus Symmachianorum vel Nazaraeorum nomine commemoravit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen vel in ipsa paucitate perdurant. p. 516,28