• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

20.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti, Enoch et Seth – hos enim potissimum Faustus commemorat – et si qui alii, non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut dixerunt fratri Fatue. Si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? Quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum vel eorum iustitiam doctrinamque Christus adimpleverit addendo: Ego autem dico vobis: Si quis irascitur fratri suo aut si quis dicit ‛racha’ aut si quis dicit ‛fatue’, reus erit vel iudicii vel consilii vel gehennae ignis, quandoquidem et illi eodem modo vivebant, eodem modo vivendum monebant. p. 519,3 An ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam nec petulanti convicio fratrem lacessendum, aut noverant quidem, sed ab his se abstinere non poterant? Ergo rei erant gehennae, quomodo igitur iusti? Profecto enim nec imperitam rerum ad suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. Cur ergo illam legem, secundum quam vivebant antiqui iusti, haec addendo Christus impleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? An dicturus es, quod praeceps iracundia et lingua improba, ex quo venit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere, antea vero non erat iniquum vel corde vel ore ista committere, sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis invenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit vel quod ante non licuerit, nunc licere. p. 519,17 Non usque adeo desipis, ut hoc dicas; sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adimplere venerit, quod legi antiquae defuit, sed legem instituere, quae non fuit, si dicere fratri fatue, cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus voluit, ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. Proinde nondum invenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, quibus nunc additis eam Christus impleret.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy