• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

3.

Sed nunc ad illud, quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. Schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta vero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam. Quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea videbimus. p. 537,10 Pagani bona et mala, taetra et splendida, perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et divina unum habere principium dogmatizant. His ego valde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis vero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. Item pagani aris, delubris, simulacris, victimis atque incenso deum colendum putant; ego ab his in hoc quoque multum diversus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, vivum vivae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis imbutam, honores quoque divinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. Quomodo ergo schisma sum paganorum? p. 537,23

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy