5.
Augustinus respondit: O imperita pestis et vanitas versipellis! Ut quid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit cum quo agat? Neque enim vos paganos dicimus aut schisma paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos, verum vos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt, quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; p. 539,5 sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit, quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. Ipsa etiam daemonia, unde dicit apostolus: Quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, utique sunt, quibus illos immolare dicit et quorum nos socios esse non vult. Iam vero caelum et terra, mare et aer, sol et luna et cetera sidera, omnia haec manifesta oculis apparent atque ipsis sensibus praesto sunt. Quae cum pagani tamquam deos colunt vel tamquam partes unius magni dei – nam universum mundum quidam eorum putant maximum deum – ea colunt, quae sunt. Cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem deum invisibilem suademus, p. 539,19 cuius solius participatione beatus homo fieri potest, quod omnes velle nemo ambigit. Sed quia nonnulli eorum invisibilem et incorpoream creaturam colunt – quod est et anima mensque humana – tamen, quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus, ille non solum invisibilis, verum etiam incommutabilis deus, id est deus verus colendus est, quia solus ille colendus est, quo solo fruens beatus fit cultor eius, et quo solo non fruens omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. Vos autem cum ea colatis, quae omnino non sunt, sed vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur, propinquiores essetis verae pietati ac religioni, si saltem pagani essetis vel in eorum genere, qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen vera. p. 540,3 Unde vos verius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum vestra oratio circumvolvitur.