• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

16.

Ita et mentem tuam aram fecisti, sed vide cuius! Ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis apparet, quibus eam imbutam esse dixisti. p. 556,10 Illae artes et disciplinae vetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara vestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis, talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: Misericordiam volo quam sacrificium. Ubi autem hoc dominus commemoraverit, attendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius vellerent spicas, quod homicidium esse vos dicitis ex disciplina vestra, qua imbuistis mentem vestram, aram sane non dei, sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam veritas innocentiam dicit. Ita enim Iudaeis ait, ubi vos quoque futuros percussit atque destruxit: Si sciretis, quid sit ‘misericordiam volo quam sacrificium’, numquam condemnassetis innocentes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy