• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

18.

Et tamen volo mihi dicatis, unde ista omnia, quae laudatis in vobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. Si enim vero deo ista vera _ (vere?)_non debentur, cur laudabiliter in vera religione praedicantur? Si autem deo vero verum sacrificium rite debetur, unde etiam divini honores recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam veri sacrificii. Haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis, quos deceperint, divinos honores exigentium – sicut sunt vel erant omnia in templis idolisque gentium – p. 558,26 partim praedicamenta venturi unius verissimi sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri oporteret, qualia erant praecepta divinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. Proinde verum sacrificium, quod uni vero debetur deo, quo eius altare solus Christus implevit, in victimis pecorum imitata daemonia sibi arroganter exposcunt. Unde dicit apostolus: Quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in victimis pecorum, quas offerebant deo, multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde iam christiani peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. p. 559,13 Manichaei vero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid tenendum vel observandum in sacrificio christianorum, vanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy