21.
Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola convertisse, non tam me movet, ut huic calumniae respondeam quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei vanitatibus exorbitare voluisse et in vulgarem atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit videri, nescio quo modo incautum incidisse. Cum enim dixisset nos vertisse idola in martyres, quos votis inquit similibus colitis; defunctorum umbras vino placatis et dapibus. Sunt ergo umbrae defunctorum? Numquam hoc in vestris sermonibus audivimus, numquam in litteris legimus; p. 561,29 immo contradicere soletis talibus opinionibus, asserentes animas mortuorum malas minusve purgatas aut in revolutiones ire aut in graviores aliquas poenas, bonas autem in naves imponi et in caelo navigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant, ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri. Unde igitur umbrae defunctorum? Quae substantia earum? Qui locus? Sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans umbras somniando dictavit nec, cum verba sua legeret, evigilavit. Populus autem christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adiuvetur, p. 562,10 ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamvis in memoriis martyrum constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur deo, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior affectus exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, et in illum, quo adiuvante possimus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto devotius, quanto securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus iam in vita feliciore victores quam in ista adhuc usque pugnantes. p. 562,24 At illo cultu, quae graece λατρεία dicitur, latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam proprie divinitati debita servitus, nec colimus nec colendum docemus nisi unum deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus vel cuiquam martyri vel cuiquam sanctae animae vel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur. Etiam ipsi enim sancti vel homines vel angeli exhiberi sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. p. 563,7 Apparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum commoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare voluerunt; conscissis enim vestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse ista sibi fieri vetuerunt. Apparuit et in angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum. Ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium ‹fit›; quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. Unde sanctus Danihel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum suum, hoc est unum et verum deum adorare deprecarique deprehensus est. p. 563,22 Qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis approbari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? Sed aliud est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare compellimur; alia est disciplina christianorum, alia luxuria vinolentorum vel error infirmorum. Verumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae vinolentorum et sacrilegorum. Longe quippe minoris peccati est ebrium redire a martyribus quam vel ieiunum sacrificare martyribus. Sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis martyrum. Quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu, quo sibi sacrificari novi testamenti manifestatione praecepit; quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo debetur. p. 564,8 Sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam vim habeat, quod in psalmis canitur: Sacrificium laudis glorificabit me, et illic via est, ubi ostendam illi salutare meum? Huius sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur. Ac per hoc tantum interest inter sacrificia paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem et praefigurationem praenuntiantem. Sicut autem non ideo contemnenda vel detestanda est virginitas sanctimonialium, quia et Vestales virgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium, quia, sicut inter illas virginitates multum distat, quamvis nihil aliud distet, nisi quae cui voveatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata; p. 564,25 illa scilicet superbae impietati daemoniorum id ipsum sibi ob hoc arrogantium, quo haberentur dii, quia divinus honor est sacrificium; illa vero uni deo, ut ei offerretur similitudo promittens veritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita veritas in passione corporis et sanguinis Christi.