• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET VICESIMUS

4.

Nam cito videtur Faustus se defendisse, cum ait: Non dicimus duos deos, sed deum et hylen. * Porro autem cum quaesieris, quam dicat hylen, audies plane describi alterum deum. Si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. p. 572,28 Nunc vero quantus error est, quanta dementia vel materiem corporum dicere opificem corporum vel opificem corporum negare deum! Quia ergo quod deus verus facit, id est corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc vos dicitis nescio quem alterum facere, quolibet eum nomine vocitetis, recte dicimini errore vestro deum alterum inducere. In hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea, quae deus fecit, eum facere dicitis, quem deum fateri erubescitis – sed nullo modo efficietis, ut non sit deus, nisi eum talia facere negaveritis, qualia non facit nisi deus; p. 573,9 iterum autem, quia ea, quae bonus deus bona facit, vos et a malo fieri et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes, quae poenalis mortalitatis imbecillitati non congruunt, et amantes, quae congruunt. Proinde malum dicitis, qui fecit colubrum, istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a deo, sed prolatum vel missum esse credatis. Deus autem verus, in quem nondum a vobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora et solem inter alia superiora et adhuc in sublimioribus non corporalibus caelestibus, sed iam in spiritalibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit, quanto magis vos, p. 573,20 qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam vestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini! Neque enim potest in vobis esse cogitatio vel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur, vel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy