6.
Quid in ipsa carne vitalia viscera, totius formae convenientia, membra operandi, vasa sentiendi locis atque officiis suis cuncta distincta et concordi unitate contexta p. 575,5 moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum nonne indicant artificem suum deum verum, cui vere dictum est: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti? Si ergo cor non perversum atque corruptum vanis fabulis haberetis, invisibilia enim eius etiam per ista, quae in hac infima et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis. Unde enim istis haec, quae commemoravi, nisi ab illo, cuius unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? Quodsi ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica vos ducat auctoritas.