• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET VICESIMUS

9.

Horum ergo membrorum _ [et?]corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat apostolus, quisquis artificem deum negat, videtis, cui contradicat adnuntians nobis praeter id, quod accepimus. Quid igitur opus est, ut a me redarguatur potius quam ab omnibus christianis anathemetur? Dicit apostolus: Deus temperavit corpus, et dicit iste: Hyle, non deus. Quid apertius his inimicitiis ante anathemandis quam refellendis? Numquid et hic apostolus, cum diceret deus, addidit huius saeculi, ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus, quibus qui consentiunt, iustitiae lumen amittunt deo retribuente quod iustum est. p. 578,23 Haec omnia legimus in scripturis sanctis. Nam et illud dictum est de seductione extrinsecus veniente: Timeo, ne, sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo, cui simile est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala, et illud, quod et sibi quisque seductor sit: Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit, et illud de dei vindicta, quod supra commemoravi: Tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt. Ita et in veteribus libris, cum praedixisset: Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum, paulo post, invidia inquit diaboli mors introivit in orbem terrarum, et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, impii autem manibus et verbis inquit arcessiverunt illam et existimantes illam amicam defluxerunt; p. 579,12 alibi autem: Bona et mala, vita et mors, divitiae et paupertas a domino deo sunt. Hic perturbati homines non intellegunt in uno eodemque opere malo non postea consequente alia, quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante vindicta aliud venire de astutia suadentis, aliud de nequitia volentis, aliud de iustitia punientis, cum diabolus suggerit, homo consentit, deus deserit. Quocirca in opere malo, id est excaecatione infidelium, si intellegatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur: Deus huius saeculi, non mihi videtur absurdum. Neque enim sine additamento dicitur deus, cum adiungitur huius saeculi, id est hominum impiorum non nisi in hoc saeculo florere volentium; p. 579,24 secundum quod dicitur et malum saeculum, sicut scriptum est: Ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. Tale est enim et illud: Quorum deus venter. Nisi esset ibi quorum, nullo modo diceret: Deus venter. Nec in psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur gentium; sic enim scriptum est: Quoniam dii gentium daemonia. Hic autem nec deus huius saeculi nec quorum deus venter nec dii gentium daemonia, sed simpliciter positum est: Deus temperavit corpus, qui non potest intellegi nisi deus verus omnium creator. Illa enim cum vituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. Nisi forte deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae Faustus intellegit, p. 580,7 ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter ‹dis ?› _posuerit, qui hoc fabricavit, deus autem miscendo bonitatem suam huius fabricae malitiam temperaverit. Talibus enim fabulis pueriles animas hebetant. Sed neque hoc eos posse dicere permisit subveniens deus parvulis per ora sanctorum. Habes enim et paulo superius: Deus posuit membra singula, unum quodque eorum in corpore prout voluit. Quis iam non intellegat secundum hoc deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricavit officia diversorum operum in unitatis compage servantibus?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy