• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

3.

Ad haec et prophetas ac patriarchas vestros cur nos blasphemare existimetis, ego non video. Nam si a nobis scripta haec dictatave fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset vestra haec in nos non irrationabilis accusatio. Ubi vero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de vitiis captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? Damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei. Aut si haec per invidiam scriptorum adversus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, gravitati atque censurae suae patriarcharum reddatur auctoritas.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy