• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

6.

Augustinus respondit: Nec sacramenta legis intellegitis nec facta prophetarum, quia neque sanctitatem neque iustitiam cogitare nostis. Sed de praeceptis et sacramentis veteris testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse, quod per gratiam novi testamenti faciendo donaretur implendum, aliud, quod per veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum, p. 596,5 cum dei et proximi dilectione susciperetur legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur legis persoluta promissio. Praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad exspectandum salvatorem, ut per adventum novi testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret veritas reddita. Ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat, ex dei dono custodiretur, veritas autem, ut ablata observatione umbrarum quod promissum erat ex dei fide praesentaretur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy