• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

7.

Proinde isti, qui ea quae non intellegunt reprehendentes lepram vel scabiem seu verrucas legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea, quorum non capiunt utilitatem, velut si surdus videns moveri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet, vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo vellet palpando probare, quod dicitur, et parietum levitatem manu pertractans in fenestras irrueret easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret cavernasque ruinosas putaret. p. 596,27

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy