• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

9.

Sicut enim sibi sufficit ad aeternam beatitudinem et ex hac abundat ad faciendos beatos, ita sibi sufficit ad aeternam lucem et ex hac abundat ad faciendos illuminatos, nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis voluntas bona, nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis voluntas mala, quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. Talem deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata vestra sectamini, quae cor vestrum vanum et vagum, lucem istam caelestium corporum per carnis oculos hauriens, vobis multiplici fictione dilatavit atque variavit. Lux ista, quamvis et ipsam deus fecerit, longe incomparabilis est etiam illi luci, quam fecit deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat, sicut ab impietate iustificat, quanto magis illi inaccessibili, quae ista omnia facit, p. 598,8 nec omnibus inaccessibilis est. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; impii vero non videbunt lumen, sicut dicit Esaias. Talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit, non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy