19.
De interfectis autem hominum milibus non miraretur, si dei iudicium non negaret, quod neque pagani negant, qui dei providentia istam universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. Quodsi et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius vel aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur, vel tamquam nimium durus et stolidus ipsi, quod esse non crederet, divino iudicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter quae deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse nec levia, p. 608,1 velut quod exempli gratia posuimus, de veste nuptiali demonstraremus, quantum esset nefas sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam non sponsi, sed suam, vel si quid forte aliud illa vestis meliore intellectu significare inveniretur; aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt, non in longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cuius solius regno recte, beate semperque vivitur.