• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

23.

Sic et patriarchas et prophetas non tales vituperatis, quales honorantur a nobis, sed quales libris nostris non intellectis malevola vanitate finxistis; p. 618,8 quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini parum est, si dicam vestris electis omnia Manichaei mandata servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores. Quod non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros patriarchas et prophetas a criminationibus vestris adiuvante me domino adversum corda carnalia perspicua ratione defendero. Et vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia, quae putatis, nostrorum laudibus vestrorum praeponenda doceremus, addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester longe peior inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse iactatis. p. 618,19 Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret. Sed quoniam nonnulli etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur vitam prophetarum in vetere testamento comparantes vitae apostolorum in novo testamento nec valentes discernere consuetudinem temporis illius, quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius, quo promissio revelatur, eis magis respondere compellor, qui vel temperantiam suam audent praeferre prophetis vel nequitiae suae quaerunt patrocinia de prophetis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy