• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

27.

Ergo peccatum est factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem. Lex vero aeterna est ratio divina vel voluntas dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore, sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est animam corpori naturali ordine praeponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio ceteris eius partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitur; inque ipsa ratione, quae partim contemplativa est, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago dei est, qua per fidem ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi rationali debet oboedire sive per fidem operanti, sicuti est, quamdiu peregrinamur a domino, p. 621,26 sive per speciem, quod erit, cum similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est, effecti etiam in spiritali corpore ex gratia eius aequales angelis eius, recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in victoria iustitia perfecta per gratiam, quia et sancti ac sublimes angeli habent contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum imperant, quod ille, quem contemplantur, iubet, cuius aeterno imperio liberaliter, quia suaviter serviunt; nos vero, quorum corpus mortuum est propter peccatum, antequam vivificet deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem, qua naturalis ordo servatur, iuste vivimus, p. 622,10 si vivamus ex fide non ficta, quae per dilectionem operatur, habentes in conscientia bona spem repositam in caelis immortalitatis et incorruptionis et ipsius perficiendae iustitiae usque ad quandam ineffabiliter suavissimam saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy