• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

29.

Mortales autem delectationes usque ad reparandam seu custodiendam istam mortalem salutem sive uniuscuiusque hominis sive ipsius humani generis vel excitandae vel relaxandae sunt; ultra si prolapsae fuerint et contra temperantiae rationem hominem non se regentem abripuerint libidines, erunt profecto illicitae ac turpes et dignae doloribus emendari. Quodsi etiam perturbatum rectorem in tantam voraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens confessionis et paenitentiae neglegat medicinam, qua correctus emergat, 623,24 vel peiore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem blasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat atque ita diem fungatur extremum, non iam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis censet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy