• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

33.

Quod autem iustum et fidelem virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans avaritiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et Pharaoni diversis temporibus Saram coniugem suam sororem mentitum, quia erat pulcherrima, in concubitum asserit venditasse, non ore veredico a turpitudine separat honestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. p. 627,11 Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere; quibus et constantia pertinacia videri potest et virtus fiduciae vitium putatur audaciae et quaecumque similiter obiciuntur quasi non recte agentibus a non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris eiusque vendidit adulterium, sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed officio generandi ultro intulit nequaquam turbato ordine naturali, ubi eius potestas erat, iubens potius oboedienti quam cedens concupiscenti, sic et ipse coniugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de cuius animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo dubitabat, tacuit uxorem, dixit sororem, ne se occiso ab alienigenis atque impiis captiva possideretur, certus de deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. p. 627,25 Nec eum fides ac spes fefellit; namque Pharao territus monstris multisque propter eam malis afflictus, ubi eius uxorem divinitus didicit, illaesam cum honore restituit; Abimelech autem somno commonitus et edoctus similiter fecit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy