• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

40.

Quod ergo ecclesia cuius uxor sit occultatur alienigenis, cuius autem soror non tacetur, haec interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intellegendum est, quomodo anima humana verbo dei copuletur sive misceatur sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud deus, ista creatura; p. 633,18 secundum hoc enim sponsus et sponsa vel vir et uxor Christus et ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est de patre, non de matre, et effabilius dicitur et capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eandem gratiam fratres sunt, sponsus autem ceterorum societati nullus illorum est. Proinde Christum quamvis excellentissimae iustitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset, sed quomodo etiam deus esset, ignoraverunt. Hinc et Hieremias: Et homo, inquit, est, et qui agnoscit eum? Et homo est, quia proditur, quod frater est. Et quis agnoscit eum? quia occultatur, quod sponsus est. p. 634,2 Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy