• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

45.

Nos tamen scripturas sanctas, non hominum peccata defendimus, sic autem de huius facti purgatione satagimus, quasi hoc deus noster aut fieri iusserit aut factum approbaverit aut ita iusti homines in illis libris appellentur, ut si voluerint peccare, non possint. Cum ergo in litteris, quas isti reprehendunt, deus huic facto nullum iustitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas litteras accusare contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi? Unde in illa re gesta de opere filiarum Loth narrata ista sunt, non laudata. p. 637,11 Quaedam vero enuntiato iudicio dei, quaedam tacito narrari oportuit, ut quando promitur, quid inde iudicaverit deus, instruatur nostra imperitia; quando autem tacetur, vel exerceatur peritia, ut, quod alibi didicimus, recolamus, vel excutiatur pigritia, ut, quod nondum novimus, inquiramus. Deus ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes, quas voluit, ex illo semine propagavit, non scripturas suas propter hominum peccata damnavit. Prodidit quippe ista, non fecit, et cavenda admonuit, non proposuit imitanda.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy