• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

48.

Verum nos eis, qui hanc virtutem non habent, ita de sanctorum virorum moribus iudicium committere non debemus, sicut de ciborum suavitate ac salubritate iudicare febrientes non sinimus, potiusque illis sanorum sensu et praecepto medicamine, quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt non falsae atque adumbratae, sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem, divinae scripturae tamquam libris medicinalibus credant non frustra tam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus, nisi quia fieri potest, ut imperator carnis animus tanta temperantiae potestate praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. p. 640,16 Alioquin possunt isti maledici potius calumniatores quam veredici iudices etiam sanctos apostolos accusare, quod non caritate generandi filios vitae aeternae, sed cupiditate laudis humanae populis tam multis evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis evangelicis patribus per omnes Christi ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata; immo vero tanta aderat, ut maior hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in ecclesia gloriam perversa voluntate Simon perditus concupivit, quando ab eis pecunia voluit caecus emere, quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt. Huius avidus gloriae fuisse intellegitur, quem se volentem sequi dominus in evangelio revocat dicens: Vulpes foveas habent et volucres caeli diversoria; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. p. 641,2 Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et ventosa elatione iactatum non habere fidei locum, ubi se inclinantem doctorem humilitatis exciperet, quia in discipulatu Christi non illius gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quos Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum adnuntiarent, quibus tamen praedicantibus gaudet apostolus sciens fieri posse, ut, dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis fideles nascerentur, non ex eorum invida cupiditate, qua se volebant vel aequari vel anteponi apostolicae gloriae, sed per evangelium, quod etiamsi non caste, tamen adnuntiabant, p. 641,13 ut de malo illorum deus operaretur bonum, sicut fieri potest, ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur et tamen nascatur homo, bonum dei opus de fecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur non aviditate consequendae laudis, sed caritate seminandae veritatis, ita sancti patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis; ac per hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. p. 641,24 Sed quid de viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina voce perhibetur, cum ipsas feminas satis eluceat nihil aliud in concubitu appetisse quam filios? Quippe ubi se minime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae fierent voluntate.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy