• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

49.

Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus obiecit, habuisse inter se velut quattuor scorta certamen, quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, p. 642,4 nisi forte in corde suo tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur, sed cum serpente illo, de quo apostolus timebat ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo, ne, sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet. Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit pectori adulterato falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret et stilo audacissimo etiam memoriae commendaret. p. 642,13 Nulla enim ancillarum virum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius servabantur coniugalis potestatis iura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis iniuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat. Quid enim opus erat, ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat, ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset; sed utique iustis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat et cui oboedierat, ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. p. 642,25 Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum viro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua per apostolum vox certe novi testamenti non tacuit dicens: Similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo iam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam tralegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat apostolus: Uxori inquit vir debitum reddat. Cui ergo vir debitor erat, iam acceperat a sorore, quod elegerat voluntate, ut ei daret, quod habebat in potestate. p. 643,8

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy