54.
Itaque duae sunt uxores Iacob liberae; ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban; verumtamen una amatur et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur. Labor enim iustorum maximum fructum habet in eis, quos regno dei generant inter multas temptationes et tribulationes praedicando evangelium, et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur eis autem facilius atque copiosius ex illo sermone fidei, quo praedicant Christum crucifixum, et quicquid humanitatis eius citius humana cogitatione percipitur et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. p. 649,6 Rachel autem clara aspectu mente excedit deo et videt in principio verbum deum apud deum et vult parere et non potest, quia generationem eius quis enarrabit? Proinde vita, quae studio contemplationis competit, ut ea, quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciat et sempiternam dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat, vacare vult ab omni negotio et ideo sterilis. Affectando quippe otium, quo studia contemplationis ignescunt, non contemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. sed quia et ipsa procreandi caritate inardescit – vult enim docere, quod novit, neque cum invidia tabescente iter habere –, videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem et dolet potius currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam, unde divinum et incommutabile aliquid discitur. p. 649,22 Hic dolor figuratus videtur in eo, quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia, quae corpus non est ac per hoc ad carnis sensum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina quam ab officio talia docendi cessare, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos quam sine filiis omnino remanere. p. 650,4 Bala quippe interpretari dicitur inveterata; hanc habuit ancillam Rachel. De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur.