• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS

11.

Haec portenta sentientes et docentes et secundum haec viventes audetis vos et dicere evangelica praecepta servare et catholicae ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque dominus benedicit pro suis gradibus evangelica mandata servantes et evangelica promissa sperantes. p. 283,29 Sed vestrum oculum malevolus error in solam paleam nostrae segetis ducit; nam et triticum ibi cito videretis, si et esse velletis. In vobis autem et qui Manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, vani sunt. Ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit, et qui eam veram existimat, fallitur, nec ex ea potest existere bona vita, quia ex amore suo quisque vivit vel bene vel male. Vos autem si spiritalis atque intellegibilis boni caritate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam, quod de vobis notissimum est, solem istum corporeum non pro divina substantia et pro sapientiae luce coleretis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy