• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

66.

Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recta facta. In quo autem praevaluerit, aut unde quid vicerit, satis in promptu est non malevolae caecitati, qua in sanctos libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas divina et merita humana possunt cerni atque discerni. p. 661,17 Nam legant isti et videant in David plura deum redarguisse quam Faustum. Sed ibi est et paenitentiae sacrificium. Ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immanissimum et atrocissimum inimicum, qui, quotiens illi est in manus fortissimas datus, totiens ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus. Ibi memorabilis humilitas sub flagello dei et cervix regia dominico iugo ita subdita, ut armatus et comitatus armatis amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex eius audiret et iam iamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem modestissime refrenaret, regali suae iussioni divini timoris pondus adiciens et dicens meritis suis hoc redditum superno iudicio, quo ille iniuriosus missus esset, ut in eum talia iacularetur opprobria. p. 662,7 Ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis eius sic punire placuit deo, ut eundem numerum minueret morte multorum, cuius multitudine cor regis fuerat superbia pertemptatum, in quo occulto iudicio deus, apud quem non est iniquitas, et, quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae et in illo, qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani eiusdem copiae diminutione sanavit. p. 662,15 Ibi tam religiosus dei timor sacramentum Christi in sancta unctione servabat, ut cor eius pia sollicitudine trepidaverit, quando exiguam particulam de veste ipsius Saulis latenter abscidit, ut haberet, unde illi fidem faceret, quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrimis et humilitatis sordibus sese abiciens dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit, idem iuvenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculaverat et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet conservatum et fleret occisum, animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per paenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum. p. 663,3 Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non perversus animus eam scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam dei, qui eius noverat occulta cordis, ubi in conspectu eius, qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy