• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

71.

Quid ergo iam de exspoliatis Aegyptiis Faustus obicit nesciens, quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim iusserat, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque vel per quem perpeti debeat. p. 668,13 Carnalis itaque adhuc ille populus erat et rerum terrenarum cupiditate occupatus, Aegyptii vero sacrilegi et iniqui. Nam et auro illo, hoc est dei creatura, male utentes ad creatoris iniuriam suis idolis serviebant et homines peregrinos labore gratuito iniuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti, quibus talia iuberentur, et illi, qui talia paterentur. Et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista quam iussi, sed eis deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit, _ut diceret._Fieri autem potest, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit. Sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. p. 668,25 Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent, quae auferrent, hoc tamen confirmo nec frustra nec inique dictum esse nec licuisse Moysen aliter quam deus dixerat facere, ut penes dominum esset consilium iubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy