• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

73.

Quaedam enim facta lex illa aeterna, quae ordinem naturalem conservari iubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem oboedientia iure laudetur. p. 671,1 Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus, deo autem iubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut eius voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham, quid diceret, unguibus et dentibus quaerens usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet, nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut et non lectum nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum et aures et oculos dissimulantes feriret. Quapropter si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, deo autem iubente obsecundans famulatus non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur, quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? p. 671,15 Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat iubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum deum vituperare paratus es? Redi ergo retro satanas; neque enim sapis, quae dei sunt, sed quae sunt hominum. Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses atque id, quod in deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses, quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus adnuntiabat, quod ei primo, cum dominus vellet fieri, displicebat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy