• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

88.

Iam de Salomone quid dicam, quem vehementer arguit sancta scriptura atque condemnat nihilque de paenitentia eius vel in eum indulgentia dei omnino commemorat? Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec eius flenda subversio, nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare ecclesias electas de gentibus. p. 693, Posset hoc fortasse non absurde intellegi, si illae propter Salomonem desererent deos suos et colerent deum eius. Cum vero ipse propter illas offendit deum suum et coluit deos earum, non est, quid inde boni coniectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Loth diximus. Apparet enim in persona huius Salomonis mira et excellentia et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus exstitit, prius bonum et posterius malum, hoc in ecclesia in isto adhuc saeculo simul uno tempore ostenditur. p. 693,26 Nam bono illius bonos ecclesiae, malo autem illius malos ecclesiae significatos puto, tamquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea, ut (et ?) in unitate unius segetis bonos in tritico, malos in zizaniis. Si quid hinc sane his, quae de illo scripta sunt, diligentius pertractatis sive mihi sive hoc doctioribus atque melioribus aliud probabilius elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem tamquam interrupta series contextionis impediat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy