• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

89.

De Osee autem propheta non a me opus est dici, quid illa iussio factumve significet, quod dixit dominus ad Osee: ‛Vade et accipe tibi uxorem fornicationis et fac filios de fornicatione, cum satis hoc ipsa scriptura demonstret, unde et quare sit dictum. p. 694,13 Sequitur enim: quoniam fornicans fornicabitur terra a domino’. Et abiit et accepit Gomer filiam Debeleim; et concepit et peperit ei filium. Et dixit dominus ad eum: ‛Voca nomen eius ″Iezrahel″, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iuda et quiescere faciam et avertam regnum domus Israhel. Et erit, in illa die conteram arcum Israhel in valle Iezrahel’. Et concepit adhuc et peperit filiam. Et dixit ei dominus: ‛Voca nomen eius ″absque misericordia″, quia non addam ultra misereri domui Israhel, sed oblivione obliviscar eorum; et domui Iuda miserebor et salvabo eos in domino deo suo, et non salvabo eos in arcu et in gladio et in bello et in equis et in equitibus’. p. 694,26 Et ablactavit eam, quae erat ″absque misericordia″, et concepit et peperit filium. Et dixit ei dominus: ‛Voca nomen eius ″Non populus meus″, quia vos non populus meus, et ego non ero vester deus. Et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur; et erit, in loco, ubi dictum est eis ″Non populus meus vos″ dicetur eis ″Filii dei vivi″. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel <pariter ?> et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. Dicite fratribus vestris ″Populus meus″ et sorori vestrae ″Misericordiam consecuta″’ . Cum ergo iussi et facti huius figuram ipse dominus per eandem scripturam evidenter aperiat cumque apostolicae litterae hanc prophetiam completam in novi testamenti praedicatione testentur, quis est, qui audeat dicere non propterea iussum et factum, propter quod se iussisse et prophetam fecisse ipse in sanctis litteris qui iussit exponit? p. 695,16 Ait enim apostolus Paulus: Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam; quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, verum etiam ex gentibus. Sicut et Osee dicit: ‛Vocabo ″Non plebem meam″ ″Plebem meam″ et ″Non dilectam″ ″Dilectam″ et erit in loco, ubi dictum est eis: ″Non populus meus vos″, ibi vocabuntur ″Filii dei vivi″’ . Hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad gentes propheta quidem ipso non nominato prophetiam tamen eius verbis suis inserit dicens: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quo virtutes eius adnuntietis, qui de tenebris vos vocavit in illud admirabile lumen suum, qui aliquando non populus, nunc autem populus dei, quorum aliquando non misertus est, nunc autem miseretur. p. 695,30 Hinc evidenter apparet, quod per prophetam dictum est: Et erit numerus filiorum Israhel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur, et quod consequenter adiunctum est: Et erit in loco, ubi dictum est eis ″Non populus meus vos″, dicetur eis, ″Filii dei vivi″, non omnino de illo Israhel esse dictum, qui est secundum carnem, sed de illo, de quo apostolus gentibus dicit: Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. Sed quoniam et de illa Iudaea multi crediderunt et credituri sunt – nam inde erant et apostoli, inde tot milia, quae in Hierusalem apostolis sociata sunt, inde ecclesiae, de quibus ad Galatas dicit: Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo -, p. 696,13 unde et lapidem angularem in psalmis appellatum dominum sic interpretatur, quod duos parietes in se ipso coniunxerit, circumcisionis videlicet et praeputii, ut duos conderet in se unum novum hominem faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore deo per crucem, interficiens inimicitias in semet ipso, et veniens evangelizaret pacem his, qui longe, et his, qui prope, id est gentibus longe et Iudaeis prope; ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, merito et iste propheta filios Iuda ponens pro Iudaeis et filios Israhel pro gentibus, et congregabuntur inquit filii Iudae et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra. p. 696,25 Huic itaque prophetiae tam manifeste ipso rerum effectu declaratae quisquis contradicit, non solum propheticis, verum etiam apostolicis litteris, nec solum quibuslibet litteris, verum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. Aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae Thamar appellata est, posset agnosci. Hic autem cum ipsa scriptura se aperiat cumque apostolorum consonantibus litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur ac non iam videmus quod restat, de famulo dei Moyse, quid etiam ipsa significent, quae Faustus obiecit?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy