• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

95.

Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: Non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo, dum tamen ea, quae divinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare vel credantur vel intellegantur, aut utrumque potius quam neutrum, dum tamen et ipsa, quae figurate dicta vel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. p. 702,2 Ac per hoc etiam si Manichaeis vel quibusque aliis de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus vel ratio vel opinio, illud sufficiat, quod patres nostri, quibus deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis oboedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit, et quod ea scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae vel laudavit vel arguit vel tantum narrata nobis iudicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy