• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

96.

Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras litteras consuli ac prospici potuit, p. 702,13 quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandum et reprehensibiles ad cavendum proponerentur, verum etiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive inde idem (itidem) denuo correcti in viam redeant sive irrevocabiles maneant, et rursus quaedam malorum mutationes et proventus in bonum sive perseveraturi sive in pristina iterum relapsuri, ut neque iusti in superbiam securitate extollantur nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur? At illa, quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent et tamen in sancta scriptura reperiuntur, aut ad illam conexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias veniatur, aut eo ipso, quo videntur superflua, satis admonent in eis quaeri oportere mysticae alicuius significationis oraculum. p. 702,26 Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata iam quoque ipsis rebus impletis auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur, ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non solum omnia hominum ingeniorumque subdita videt, verum etiam hoc ab eis praedictum legit perfectumque cognoscit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy