• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS TERTIUS

6.

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare non praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: p. 711,23 - sicut de Abraham dixit, quod deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit, cum scriptura testetur nondum illi partum Sarae fuisse promissum; - vel quod uxorem suam sororem mentitus sit, cum genus Sarae nusquam in illis litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est; - et de filio eius Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam, cum genus eius ibi aperte scriptum sit; - et de Iacob, quod cotidie certamen esset inter quattuor eius uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet, quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de evangelio tantae auctoritatis culmine omnibus noto mentiri sic audet, ut non Matthaeum, ne apostolici nominis pondere comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere et quod calumniosa versutia refutare conatur. p. 712,12

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy