1.
Faustus dixit: _Quid ita hominem negatis fieri a deo?_Non quidem nos omnifariam hominem a deo fieri pernegamus; sed quis et quando et quemadmodum fiat, hoc quaerimus, quoniam quidem sunt secundum apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem vocat, plerumque vero terrenum, nonnumquam etiam veterem, alterum vero interiorem et caelestem dicit ac novum. p. 717,15 Horum ergo uter fiat a deo, quaerimus, quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt: unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis in lucem hanc natura produxit, alterum vero, cum veritas nos ex errore conversos ad se regeneravit initiatos ad fidem, quod tempus secundae nativitatis in evangelio Iesus significans dicit: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum dei. p. 717,22 Quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret et qualiter id fieri posset, percunctaretur – neque enim posse hominem senem matris uterum introire et iterum nasci – Iesus ei respondens, nisi quis natus fuerit inquit ex aqua et spiritu, non potest videre regnum dei. Et sequitur: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est. Quapropter si et nativitas non ea sola est, qua in corpore gignimur, sed et illa alia, qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat deus. Modus quoque nascendi duplex est: unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Iesu per spiritum sanctum sub bonorum doctrinis discipulati sumus ad fidem; unde omnis etiam religio et maxime christiana ad sacramentum rudes infantes appellat. p. 718,14 Quod ipsum significans apostolus ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Quare iam non quaeritur, utrum deus hominem faciat, sed quando et quem et quemadmodum faciat. Nam si cum in utero fingimur, ut fere gentibus placet et Iudaeis et ipsis vobis, tunc nos deus format ad imaginem suam et veteres nos facit et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati eius conveniat, si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum, tunc formamur a deo, ut fere Christo placet et eius apostolis et nobis, profecto et novos nos facit deus et honeste facit ac pure. p. 718,24 Quo quid consentaneum quidve conveniens magis sanctae eius est ac venerabili maiestati? Quodsi et vos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso vobis quemnam et quando et quemadmodum deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios: Ut deponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris; renovamini autem spiritu mentis vestrae et induite novum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Vides ergo, quando creatur homo ad imaginem dei, vides hic et hominem ostendi alterum et nativitatem aliam et alium nascendi modum. Nam cum exuite vos et induite dicit, tempus utique credulitatis significat; cum vero hominem novum a deo creari testatur, tum indicat veterem nec ab ipso esse nec secundum eum formatum. p. 719,13 Et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et iustitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit quemque etiam ostendit ex deo non esse, cum illum solum monstravit esse ex deo. Necnon et ad Colossenses id ipsum denuo dicit: Exspoliate veterem hominem cum actibus eius et induite novum, qui renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum in vobis! Et hic ergo non solum hominem novum ostendit eum esse, quem deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est in agnitione dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc secundum imaginem inquit eius, qui creavit eum, ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse dei nec ab ipso formatum. Nam illud quidem, quod sequitur dicens: Ubi non est masculus et femina, Iudaeus et Graecus, barbarus et Scytha, magis ac magis ostendit nativitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et barbaros, non eam esse, in qua deus operatur, cum hominem format, sed illam, quae nos omni exutos nationum varietate sexusque et condicionis unum reddit ad instar eius, qui unus est, id est Christus, p. 720,6 sicut idem rursum apostolus dicit: Quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt; non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est servus et liber, sed omnes in Christo unum sunt. Ergo tunc fit homo a deo, cum fit unus ex multis, non cum ex uno est divisus in multa. Divisit autem nos primus ortus, id est corporalis; secundus adunat, intellegibilis ac divinus, eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putavimus, illum vero supernae maiestati. p. 720,15 Quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: In Christo Iesu per evangelium ego vos genui, et ad Galatas de semet ipso: Cum placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret filium suum in me, ut eum adnuntiarem in gentes, continuo non adquievi carni et sanguini. Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spiritali dumtaxat asseverantem nos a deo formari, non in priore illa obscaena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus ceteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Qua de re animadvertere si volueritis, invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare quam intellectu, siquidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a deo formatus, nos vero contra caelesti hoc dederimus et interiori ac novo homini deferamus, neque id temere aut praesumptione, sed a Christo discentes et eius apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur. p. 721,7