• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Liber primus

2.

Faustus dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus [ac] Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto, non ab re visum est, fratres carissimi, haec quoque brevia vobis et concinna responsa propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones scribere, quo cum idem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis instructi. p. 252,8

Ita enim fiet, ut ad ea ipsa quae proposuerint religati ulterius huc atque illuc vagari non possint.

Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur ingenia, tam breuiter quam distincte ex adverso sibi ipsorum atque nostrorum verba constitui.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy