6.
Cur autem, si carnibus vesci non vultis, non ipsa animalia deo vestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita divinas, ut ipsa dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant vestris orationibus commendentur? An amplius eas adiuvatis ventre quam mente et illa potius dei natura salvatur, quae vestris visceribus exhalari meruerit, quam quae vestris precibus commendari? Propterea ergo ventri vestro pecora non sacrificatis, quia ea viva absumere non potestis, ut eorum animas intercessione vestri stomachi liberetis. p. 292,16 O beata olera, quibus et manu evulsis et ferro concisis et igne cruciatis et dente contritis concessum est tamen, ut ad vestrorum intestinorum aras viva perveniant, et misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in vestra corpora intrare non possunt! Ita delirantes adhuc putatis, quod ideo sumus inimici veteris testamenti, quia nullam carnem immundam dicimus tenentes apostoli sententiam dicentis: Omnia munda mundis et illud, ubi dominus ait: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit. Quod non ad solas turbas dominus dixit, sicut vester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum veteri testamento calumniaretur, voluit intellegi, sed etiam remotus a turbis hoc idem discipulis suis evidentius et expressius elocutus est. p. 293,3 Cum enim hanc domini sententiam testamento veteri opposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam immunda carnium, a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit, ne sibi diceretur: ‛Cur ergo vos non quasdam, sed omnes carnes immundas existimatis atque ab edendis omnibus temperatis, cum tu ipse proferas evangelicum testimonium non coinquinari hominem ex his, quae in os ingrediuntur et in ventrem vadunt atque in latrinam emittuntur?’ Itaque has artissimas et fallaciam suam manifestissima veritate praefocantes angustias conatus evadere ait hoc dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto vera diceret, in turbas autem falsa iactaret, cum et hoc de domino credere sacrilegum sit, et omnes qui legunt, noverint hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. p. 293,16 Quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum, ut ei solum praeferat Manichaeum, compendio requiro, utrum ista domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant, vera an falsa sit. Si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum vetus obiecit? Si autem vera est, cur adversus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne vescantur? Nisi forte verum respondere velint et dicere apostolum non dixisse: Omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis. Cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur et dicit: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Unde revera Manichaeis omnino nihil est mundum, quandoquidem etiam ipsam dei substantiam vel naturam non solum coinquinari potuisse sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt, nec solum coinquinatam esse verum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. p. 294,5 Unde mirum est, quod ita se dicunt immundas omnes carnes existimare et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum non solum escarum, sed omnium creaturarum. Nam et ipsa olera et poma et omnes fruges et totam terram et caelum commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. Utinam ergo et in ceteris cibis errori suo congruerent atque ab his, quae immunda dicunt, omnibus abstinendo fame potius morerentur quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! Nam se corrigere atque emendare nolentibus hoc esse utilius quis non intellegat?