2.
Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Danihele, quo vehementer perinde confundemini, si istud constiterit a cibis abstinere daemoniorum esse religionem. Illi enim non tantum ab interdictis lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur: quos mirari soletis et in martyribus numerare, cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse apostoli testimonium constat. Ad haec et Danihel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet et carnem non edisse nec bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo. Quid ergo ? Et hic in doctrina se daemoniorum magnificat et de seductorii spiritus commento gloriam captat?