• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS

8.

Si secundum errorem vestrum propter commixtionem gentis tenebrarum non carnes, sed ipse deus vester immundus est in ea parte, quam velut debellandis et captivandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit, deinde propter ipsam commixtionem etiam quicquid aliud manducatis, immundum est. Sed dicitis: ‘Multo amplius immundae sunt carnes’. Et quare amplius immundae sunt carnes longum est eorum de hac re deliramenta commemorare, sed breviter attingam, quod sat est, ut inspiciantur reprehensores veteris testamenti tanta stultitiae vetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali veritate solam carnem sapere convincantur. p. 296,14 Fortassis enim paulo prolixior ista responsio sic adversus eos lectorem instruet, ut in ceteris responsionibus non a nobis tam multa verba requirantur. Dicunt enim isti vaniloqui et mentis seductores in illa pugna, quando primus homo eorum tenebrarum gentem elementis fallacibus irretivit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in caelestibus fabricis colligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes. Quae cum caelum rotari coepisset, eandem vertiginem ferre non valentes conceptus suos abortu excussisse; Eosdemque abortivos fetus et masculos et feminas de caelo in terram cecidisse, vixisse, crevisse, concubuisse, genuisse. p. 296,25 Hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae moventur in terra, in aqua, in aere. Ergo si de caelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas immundiores putare, praesertim quia in ipsa structura mundi eosdem principes tenebrarum ita per omnem contextionem a summis usque ad ima colligatos dicunt, ut quanto quaeque (quisque ?) amplius haberent commixti boni, tanto sublimius collocari mererentur ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de caelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. Deinde quid tam insanum dici potest quam conceptus factos ante vitae commixtionem tanto vivaciores fuisse, ut et abortivi et de caelo in terram ruentes viverent, commixta autem vita nisi tempore maturo editi vivere non possint, et si de paulo altiore loco cadant, continuo moriantur? p. 297,10 Utique si regnum vitae contra regnum mortis belligeravit, commixta vita vivaciores facere debuit, non corruptibiliores. Quodsi in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas, bonam et malam, sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. Unde igitur asserunt immundiores carnes, quas de caelo genus ducere affirmant, istas dumtaxat omnibus notas? Nam ipsa prima corpora principum tenebrarum ex arboribus ibidem natis tamquam vermiculos opinantur exorta, ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. Proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de caelo, quid causae est, ut immundiora quam fructus arborum aestimentur? p. 297,22 Si propterea, quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam immundum sit, quicquid vita deserente manserit, cur eodem pacto non sunt immunda olera vel poma, quae utique, sicut supra dictum est, cum decerpuntur vel avelluntur, moriuntur? Horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil ex terra vel ex arbore decerpunt. Deinde cum duas animas esse in uno animantis corpore affirmant, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum, numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit et mala remanet? Si enim hoc esset, si‹c› viveret animal occisum, quomodo vivebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellaverat adversum regna divina. Cum ergo in morte cuiuslibet animalis utraque anima, et bona et mala, deserat carnem, cur immunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? p. 298,9 Quia etsi aliquae vitae quasi reliquiae remanent, ex utraque remanent; nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum dei. Nullam igitur causam reperiunt, cur asseverent carnes frugibus immundiores. Sed videlicet fallacem castitatem suam ostentare conantes eo putant immundiorem carnem, quod de concubitu exsistat, quasi non tanto vehementius coguntur membro illi divino manducando succurrere, quanto illic artius colligatum putant. Postremo si ista causa est maioris immunditiae carnium, ea comedant animalium corpora, quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera vermium, quorum nonnullos vulgo edunt quaedam Veneticae regiones ex arboribus natos. p. 298,21 Ranas etiam, quas repente ex una pluvia terra generat, in escam isti assumere debuerunt, ut dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur, et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque vescantur ex masculorum feminarumque coitu procreatis et mundiores caeli et terrae filias ranas abiciant. Nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum, quorum parentes arbores fuerunt, quam ipse Manichaeus, quem pater et mater concumbendo genuerunt, mundiores etiam peduculi eorum, qui sine concubitu sudore carnis uel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. p. 299,2 Aut si iam quicquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant immundum, quia ipsa caro ex concubitu est, immunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. Ubi videant, quid faciant vel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. Nam stercore quid immundius ex carne proicitur et quid frugibus feracius adhibetur? Certe ipsi dicunt per attritiones et digestiones ciborum fugere inde vitam et exiguum quiddam in stercore remanere. Cur ergo ubi exigua vita remanet, inde cibi vestri, hoc est fructus terrae de stercore et meliores et maiores et plures exsistunt? Caro non purgamentis terrae, sed fetibus pascitur; terra vero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. Eligant, quid sit mundius, aut iam correcti desinant esse immundi et infideles, quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur apostolum dicentem: Omnia munda mundis; domini est terra et plenitudo eius; omnis creatura dei bona est. p. 299,18 Omnia quippe, quae naturaliter sunt in ordine suo, bona sunt et nemo in eis peccat, nisi qui ordinem suum in dei oboedientia non custodiens eorum quoque ordinem male utendo perturbat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy