• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

15.

Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis paracletum ex novo testamento quod credatis elegisse, et quod respuatis demonstravisse, cum ipse novo testamento fuerit prophetatus, sicut nobis Christus fecit ex vetere, quo similiter prophetatus est. p. 774,17 Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si esset aliquid in veteris testamenti libris, quod nos diceremus non recte doctum (conieci; dictum codd.), non divinitus iussum, non veraciter scriptum. Nihil horum dicimus, sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte vivamus, sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et observata nunc iam compleri videamus. Deinde paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis accipere, ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. In actibus quippe apostolorum, sicut saepe et paulo ante commemoravi, apertissime legitur missus die pentecostes spiritus sanctus, qui etiam opere manifestavit, quis esset. p. 775,5 Linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt, ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est in omnibus gentibus futuram ecclesiam, quae illum sicut patrem et filium verissime praedicaret.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy