• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS TERTIUS

2.

Verumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa varietas facit. Namque cum duo evangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cuius puer tunc infirmaretur et propter quem visus fuerit hoc ipsum dixisse Iesus, quia scilicet tantam fidem non invenisset in Israhel, quantam in illo homine gentili quamvis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Iesus, sed id rogare tantum, ut iuberet verbo, et sanaretur puer suus, solus tamen Matthaeus hoc adicit Iesum prosecutum esse, ut diceret: p. 786,13 Amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores, multos quidem, qui venturi forent, paganos significans propter centurionem, quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inventa, filios autem regni appellans Iudaeos, in quibus nulla esset inventa fides. At vero Lucas quamquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putaverit evangelio suo, de Abraham tamen illic, de Isaac et Iacob nullam facit mentionem. Quodsi quis dicat idcirco pratermisisse eum, quia enim dictum id iam satis fuisset a Matthaeo, cur ergo gestum ipsum commemorat erga centurionem et puerum eius, quod aeque longe satis insinuatum iam fuisset nobis Matthaei sollertia? p. 786,27 Sed falsum est. Namque et de obsecratione ipsa adveniendi Iesum Matthaeus quidem dicit, quod enim idem per semet ipsum centurio venerit ad eum rogaturus medelam, Lucas autem non, sed quia maiores natu ad eum miserit Iudaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tamquam gentilis – quoniam hi quidem Iesum volunt esse plane Iudaeum – persuadere ingressi sunt ei dicentes dignum esse, cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam et synagogam ipse aedificasset sibi, tamquam et hoc ad dei filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de centurione pagano meruerint. Nec tamen omnifariam et Lucas hoc verbum reticuit, puto recogitans, ne forte fuisset verum; sed locum tamen mutat applicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est ubi dicit Iesus ad discipulos suos: p. 787,14 Contendite intrare per angustum ostium; multi enim venient quaerentes intrare et non poterunt. Cum autem intraverit inquit pater familias et clauserit ianuam, incipietis foris stare et pulsare dicentes: domine, aperi nobis. Et respondens dicet: nescio vos. Tunc incipietis dicere: manducavimus et bibimus coram te et in plateis nostris et synagogis docuisti. Et dicet vobis: nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et austro et aquilone et recumbent in regno dei. p. 788,1 Hoc vero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portaverint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit, sed de Abraham illic et Isaac et Iacob nullam facit omnino mentionem. Item de centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit, sed aeque ipse de Abraham illic et Isaac et Iacob nihil omnino testatur, ut, quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere, quia sit dictum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy