3.
Nec immerito nos ad huiusmodi scripturas, tam inconsonantes et varias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures afferimus; sed contemplantes omnia et cum aliis alia conferentes perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. Multa enim a maioribus vestris eloquiis domini nostri inserta verba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant, praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt nec ab eius apostolis scripta, sed multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus semiiudaeis per famas opinionesque comperta sunt, p. 788,20 qui tamen omnia eadem in apostolorum domini conferentes nomina vel eorum, qui secuti apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. Sed videris! De hoc interim, ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim, cum mihi illud satis ad praesidium sit, quod ante posui et quod nec ipsis vobis negare licet, ante domini nostri adventum patriarchas omnes Israhel et prophetas tartareis in tenebris iacuisse pro meritis suis, p. 789,2 unde si umquam liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet vitae ipsorum? Odimus enim nos et respuimus, non quod fuerunt, id est homines, sed quales fuerunt, id est malos, nec quod nunc sunt, id est purgatos, sed quod fuerunt, id est impuros aliquando, ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis, nihil obstat capitulum hoc, cum, sive est verum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas, sive falsum, scriptoribus eius crimen inhaereat; nos utrovis modo in tuto sumus ut semper.